- HOMAGIUM olim HOMINIUM
- HOMAGIUM, olim HOMINIUMvox feudalis, deducta ab Homo, pro vasallo, quasi Hominis agium: Cliens enim profitetur, se Domini sui Hominem, i. e. vasallum acturum. Est autem sollennius, arctius, et humilius servi genus, quod liber homo beneficii ratione domino suo praestat: prisco Romano civi incognitum, sed grassantibus per Imperium Barbaris introductum, et feodali militi, quem Hominem vocant, impositum. Conditiones et durae admodum servitutes alibi exponuntur, professionis hîc formulam, quae apud plerasque gentes eadem fuit, hanc indicat Hent. Spelmann. Novus quisque in fendum succeslor, tenetur intra annum se domino sistere, atque inermis, discinctus, nudus capite et provolutus in genua, supplicibus item manibus inter sedentis domini manus comprehensis, eum, velut adoraturus, hunc in modum alloquitur: Devenio homo vester ab hac die in posterum, de vita, de membro, et de terreno honore, verus et fidelis vobis ero, et fidem vobis portabo, ob terras, quas a vobis teneo; salvâ fide Domino nosiro Regi et heredibus suis. His dictis dominus osculum ei impingit, et vasallus erectus iusiurandum fidelitatis praestat. Manibus vasalli inter manus domini conclusis, significatur ex parte domini, protectio et defensio: ex parte vasalli, reverentia et subiectio. Bracton. l. 2. c. 35. n. 8. Fit Homagium semel tautum ab eodem vasallo, licet domini saepius mutentur: ac nec per literas, nec per procuratorem, sed in persona tam ipsius domini, quam vasalli; loco et conventu celebrioribus: proprie in Aula dominica. Hinc Philippus Pulcher Francorum Rex omnino renuit ab Eduardi III. procuratore, Homagium suscipere, pro Ducatu Aquitaniae et Comit. Pontivo; unde Eduardus ipse dein id implevit A. C. 1328. De rigore tamen certis casibus postea remissum. De Ecclesiasticis ad Homagium astringendis magna olim lis, Urbanusque in Conc. Rom. excommunicavit eos A. C. 1099. qui pro Ecclesiasticis honoribus laicorum homines fiunt: et Ludovicus Craslus Rex Francorum A. C. 1137. immunitatem Gaufrido Burdigalensi Archiep. indulsit. Anglis vero incaluit disputatio: Homagium enim fortius exegêrunt Gulielmus iun: et Henricus I. Transacta tandem res, et concessit Paschalis H. ut Rex Homagia de electis susciperet, sed nulla per baculum et annulum investiret, Vilhelm. Malmesbur. de gestis Pontis. l. 2. Multo autem antiquius Homagii profecto ab Ep. in Episcoporum Synodo, scriptis porrecta reperitur, apud Aimoin. l. 5. c. 24. ad A. C. 870. Ego Hincmarus, Eccl. Laudunensis Ep. seniori meo Carolo Regi sic fidelis et oboediens ero, sicut homo suo seniori etc. esse debet. Ut alia omittam. Homagium ligum illud est, quod solummodo Regi debetur, ratione supremi dominii, a ligando, quod ab hoc nemo se potest liberate, ut, renuntiando feudo, ab aliis Homagiis. Nemo etiam in hoc excipitur. Hinc Hamo ligius, quem sic expressit Britto Armoric. Philipp. l. 2. loquens de Richardo Pictaviae Comite:Esse tenebatur homo ligius atque fidelis,Et tamquam domino iurando iure ligari,Reddere servitium, quod ius feodale requirit.Plura vide apud Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.